MALVAM serendi

MALVAM serendi
MALVAM serendi
in defunctorum tumulis, quemadmodum et asphodelum, consuetudo, occurrit in Epigramm. Porphyrii, apud Eustath.
Νώτῳ μὲν μαλάχην τε καὶ ἀσφόδελον πολύριζον
Κόλπῳ δε τὸν δεῖνα ἔχω.
Foris quidem malvam et asphodelum radicibus abundans:
Intus autem mortuum habeo.
Non enim integros versus citat Eustathius, neque ad verbum, quod indicat vox δε̑ινα, quâ utimur, ut Legum consulti, vide Titii. Cuius ritus quae ratio fuerit, vide supra in voce Asphodeli Prata. Ceterum de malvae in scribendo apud Veteresusu, vide supra Glutinum in vestitu, infra Molochina.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”